Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 260
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/260/ EXERCITATIO XXXVII

Deducit Averrois opinionem et rationes

quod monstra non cadant sub Dei

providentiam.

 

Averroës, Alexandro in libro De fato adstipulans,

negavit sub divinam providentiam

cadere monstruosa. In libro namque 12. Metaphysicorum

ita loquitur: «Veritas est quod est sollicitudo

et quod aliqua sunt sine sollicitudine: proveniunt

ex necessitate materiae, non ex diminutione

agentis». Ipsius argumenta haec sunt.

Primum: Monstra sunt quid imperfectum.

Exclusa igitur a Dei providentia, quae perfectissime

cuncta operatur.

Secundum: Monstra proveniunt ex necessitate

materiae, ergo divinae providentiae non

subiiciuntur. Consecutio probatur: nam quae

ex necessitate eveniunt providentiam non

requirunt ex Aristotele, 6. Ethicorum, cap. 5.

Tertium: Providentiae est disponere ad finem,

ex Aristotele, ubi supra, cap. 12.; sed monstra

ad nullum finem sunt ordinata, igitur

nec a Deo praevisa.

Haec antequam dissolveremus, de monstrorum

causis et origine prius disserere operae

pretium duxi. Sit igitur.

 

 

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES